praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple
saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam
singulorum in summitate sacci
scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici
pone in ore sacci iunioris factumque est ita
et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph
arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et
adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono
scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus
meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis
fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus
est
qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi
tui tantum flagitii commiserint
pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus
ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati
simus de domo domini tui aurum vel argentum
apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod
quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri
qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit
inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii
itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt
singuli
quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit
scyphum in sacco Beniamin
at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi
sunt in oppidum
primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph
necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter
corruerunt
quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod
non sit similis mei in augurandi scientia
cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid
loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem
servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud
quem inventus est scyphus
respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est
scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem
vestrum
accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi
loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris
famulo tuo tu es enim post Pharaonem
dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem
aut fratrem
et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex
et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus
frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero
tenere diligit eum
dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos
meos super illum
suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem
suum si enim illum dimiserit morietur
et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus
vobiscum non videbitis amplius faciem meam
cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum
narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus
et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum
tritici
cui diximus ire non possumus si frater noster minimus
descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente
non audemus videre faciem viri
atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi
uxor mea
egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et
hucusque non conparet
si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit
deducetis canos meos cum maerore ad inferos
igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer
defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent
famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et
spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem
meum omni tempore
manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini
mei et puer ascendat cum fratribus suis
non enim possum redire ad patrem absente puero ne
calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam